CHALAZIAS Lapis

CHALAZIAS Lapis
CHALAZIAS Lapis
memoratur Plinio, l. 37. c. 11. Chalazias grandinum et colorem et figuram habet, adamantinae duriritae. Narrant etiam in ignem addito manere suum frigus. Et Solino, c. 37. Chalazias, grandinis et candorem praefert et figuram durittâ robustissmâ et invicta. Χαλαζίτην Geoponicorum Eclogae, vocant, sic dictum aientes, quod grandinem (quae Graecis Χάλαζα) imminentem avertat ac depellat: Ε῾υρὼν λίθον χαλαζίτην ἔχε καὶ ὅταν ἴδῃς την` χάλαζαν, κροῦςον αὐτὸν καὶ ἀποςτραφήςεται, Repertum Chalaziten lapidem habe, et cum grandinem videris, concute illum, sic ea avertetur. Recentiores Graeci χάλαζαν vocârunt margaritam, non tamen grandinis figura, ut videtur, sed a suillis grunis, quae Graecis χάλαζαι. Hinc Androsthenes de margarita, apud Athenaeum, Η῾ δὲ λίθος εν τῇ ςαρκὶ τȏυ ὀςτρέου ὥςπερ εν τοῖς ςυείοις ἡ χάλαζα. Et Librum ἀνέκδοταν, inscriptum μέθοδος δἰ ἧς ἀποτελεῖ??? ςφαιροειδὴς ἡ χάλαζα, Methodus rotundam efficiendi grandinem, h. e. margaritam, se habere notat Salmas. ad Solin. p. 718. Ut enim in carne suis alba grana inventuntur, quas Graeci χάλαζας appellant; ad eam formam in carne ostrei reperiuntur uniones, etc. Idem. p. 1125.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”